De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

de filio et uerbo dei an de Christo, quem tu a filio dei separas et hominem tantum esse blasphemas? si de Christo, utique quem hominem solitarium dicis, quomodo nasci homo sine matre, sine genealogia maternae originis potuit? sin autem de dei uerbo ac dei filio, quid facimus quod idem apostolus, ut tu, sacrilege, aestimas, testis tuus, eodem loco atque eodem testimonio eum, quem tu sine matre asseris, etiam sine patre esse testatur dicens: sine patre, sine matre, sine genealogia? ergo superest ut apostoli testimonio utens, quia filium dei sine matre asseris, etiam sine patre esse blasphemes.