De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Uteris ergo aduersus deum scripturis sacris et suos I ipsos in ipsum testes agere conaris. sed quomodo? uere, ut non solum dei, sed etiam testimoniorum ipsorum praeuaricator sis. nec mirum utique si, quia id quod uis non potes, id facis solum quod potes: quia uertere in deum testimonia sacra non uales, quod uales, ipsa peruertis. dicis enim: ergo et Paulus mentitur de Christo dicens: sine matre, sine genealogia. interrogo te de quo hoc uelis dixisse Paulum?