De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

dixisti prius: credo in deum, patrem omnipotentem, et in Iesum Christum filium eius, deum uerum ex deo uero, homousion patri, qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine, et crucifixus est sub Pontio Pilato et sepultus est. nunc autem quid ais? si dixerimus: credo in deum uerbum filium dei unigenitum, ex patre natum, homousion patri, qui descendit et sepultus est, non statim auditus ipse accipit plagam? acerbitas quidem atque impietas dicti tui [*]( 7] Persius III, 117 sq. j ) [*]( 1 est om. Mv 4 ammodum N 6 qui defectus p 7 deuo-\' mis M quid ipso M 9 orestes (ea tn ras. 6-8 lilt.) N horestes p 10 quia] quid pl a om. p christoco Np christatocon M 12 uerum M omousion N Mp 14 deum mortuum p 15 ne fieri Mr, fola Np secula M lti si om. M 17 quomodo haec M 20 omni-\' potentem OM. MV 22 omousiou NMp 23 est poat natus om. Mc 25 ueram NMp 26 ei patre natum om. M omousion NMp 28 disti Nl i )

337
cogere nos ad inmoderatum ac feruidum respondendi impetum potest: sed restringenda paululum pii doloris sunt retinacula.

Te ergo, inquam, te ipsum consulo. dic mihi, quaeso, si Iudaeorum quispiam aut paganorum catholicae fidei symbolum neget, num audiendum eum esse existimes? non utique. quid, si id ipsum haereticus aut apostata? multo certe minus, quia intolerabilius est ueritatem cognitam derelinquere quam incognitam denegare. duos igitur in te uidemus, catholicum et apostatam, et prius quidem catholicum, nunc apostatam. quem ergo nobis sequendum putes, ipse constitue: alterum enim praeponere in te non potes, nisi alterum in te ipse damnaueris.

dicis ergo damnari a te eum qui prius fueris, damnari I a te catholicum symbolum, damnari omnium confessionem, damnari fidem. et quid igitur — o indignum facinus, o intolerabilis dolor — quid facis in ecclesia catholica, catholicorum praeuaricator? cur coetum populi polluis, qui fidem populi denegasti? insuper et consistere in altario et conscendere tribunal et offerre inpudentissimum ac perfidissimum os tuum populo dei ausus es, occupare cathedram, praesumere sacerdotium, profiteri magistrum. ut quid doceas Christianos?