De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
christum non credere, eum ipsum in cuius dei templo sint deum negare. et post haec omnia — o insania, o furor — doctorem te et episcopum putas, cum eum ipsum utique — o infelix caecitas - eum ipsum, inquam, deum deneges, cuius te esse asseras sacerdotem. sed efferimur prae dolore. quid i ergo inquit symbolus uel quid tu in symbolo ipse dixisti? l dominum utique Iesum Christum, deum uerum ex deo uero, r homousion patri, per quem et saecula creata sunt et omnia facta, hunc eundem propter nos uenisse et natum esse ex r [*]( 3 consolo N* 5 num] non M eum] cum M esse om p 8 ncgare Mv et apostatam ... 9 catholicum om. M 10 constitune N 11 dampnaueria NMp et sic deinceps 13 catholicum a te Mpx sinibolum M confessionum M 14 facimua M 15 catolicorum M1 17 in altario et consi (reliquis recisis) p in marg. m. 2 18 in tribunali p 20 utpote qui p 21 ipsum om. Npa 25 efTerimus Nl 26 ergo inquit om. M tu om. Np simbolo M 27 dominum] deum Np uerum bi* p 28 omousion NMp fcfa Np secula M )
cum ergo deum natum ex Maria diieris, quomodo Mariam dei matrem negas? cum deum uenisse dixeris, quomodo deum nunc negas esse qui uenit? dixisti in symbolo: credo in Iesum Christum filium dei, credo in deum uerum ei deo uero, homousion patri, qui propter nos uenit et natus est ei Maria uirgine, et crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus est. nunc autem dicis: si dixerimus: credo in deum uerbum filium dei unigenitum, ei patre natum, homousion patri, qui descendit et sepultus est, non statim auditus ipse accipit plagam?
uides ergo destruere te penitus atque eradicare omnem catholici symboli, omnem catholici sacramenti fidem. o scelus, o portentum, ut. ille ait, in ultimas terras asportandum, quia hoc rectius de te dicitur, ut in illas scilicet solitudines transeas, ubi nullum ualeas inuenire quem perdas. fidem ergo salutis nostrae, sacramentum spei ecclesiasticae tu auditus tui atque aurium plagam putas? et quomodo quondam, cum ad baptismum curreres, sanis haec sacramenta auribus audiebas? quomodo, cum te magistri ecclesiarum-, docerent, aures tuae non uulneratae sunt? sine ulla tunc certe plaga duplici oris atque aurium fungebaris officio, cum et audita ab illis diceres et ipse te dicentem dictor audires.