De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Sed quid de uerbo argumentamur, cum res eluceant, et in symboli textu indicia rerum quaerimus, cum ipse in eo sit sermo rerum? repetamus confessionem symboli et tuam (tua enim quae illius, quia confessionem illius tuam confitendo fecisti), ut intellegas praeuaricatum te non tantum a symbolo, sed et a te. credo ergo inquit symbolus in unum solum Uerum deum, patrem omnipotentem, creatorem omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum: et in dominum Iesum Christum, filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et non factum, deum uerum ex deo uero, homousion patri, per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta, qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine.