De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
qui autem nondum id ipsum acceperat ut esset, quomodo id habere poterat ut ueniret? uides ergo quod ipso aduentus nomine fuisse antea designatur adueniens, quia ueniendi facultatem non habuerat, nisi cui ex hoc ipso quod erat suppetere poterat ut ueniret. homo autem ante conceptum omnino non fuit: ergo in se non habuit ut uenire posset. deum ergo uenisse certum est, cui in utroque praepotenti et esse suppetit et uenire, qui utique et quia erat uenit, et quia uenire semper potuit semper fuit.