De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

bene autem apostolns factum inquiens ex muliere factum pro nato posuit diuini eloquii consuetudine, quo factus pro nato ponitur secundum illud: pro patribus tuis facti sunt tibi filii, uel illud: priusquam Abraham fieret, ego sum: in quo scilicet euidenter dixisse noscitur \'priusquam Abraham nasceretur, ego [*]( 14] GaL 4,4. 26] Ps. 44,17. 27] loh. 8, 58.| ) [*]( 1 inanem M 3 senes M condam M nunc neteranus Np: nunc paruulua nunc ueteranus M nunc peior neteranus e 4 esses N 5 neo] nunc p 6 secuntur NMp 7 dominum] deum N 8 omouaion Np 8 conneiione Mp 10 subiunczit M 11 qui dens] inquit deus N omousios NMp 13 est om. Mv 15 temporis M 17 simboli M conueniunt Mv 21 adertis M 23 se om. Np autem om. M inquiens apostolus factum M 25 qua v 27 habraham N ahraam p 28 habraham N naaceretur abraam p_ )

335
sum, facti nomine rem natiuitatis ostendens, quia efficientiam facti habet, quidquid non indiget iam ut fiat. qui propter nos ergo inquit uenit et natus est ex Maria uirgine. si homo solitarius ex Maria natus est, cur uenisse dicatur?neque enim uenit nisi qui habet id ipsum in essentia ut uenire possit.

qui autem nondum id ipsum acceperat ut esset, quomodo id habere poterat ut ueniret? uides ergo quod ipso aduentus nomine fuisse antea designatur adueniens, quia ueniendi facultatem non habuerat, nisi cui ex hoc ipso quod erat suppetere poterat ut ueniret. homo autem ante conceptum omnino non fuit: ergo in se non habuit ut uenire posset. deum ergo uenisse certum est, cui in utroque praepotenti et esse suppetit et uenire, qui utique et quia erat uenit, et quia uenire semper potuit semper fuit.

Sed quid de uerbo argumentamur, cum res eluceant, et in symboli textu indicia rerum quaerimus, cum ipse in eo sit sermo rerum? repetamus confessionem symboli et tuam (tua enim quae illius, quia confessionem illius tuam confitendo fecisti), ut intellegas praeuaricatum te non tantum a symbolo, sed et a te. credo ergo inquit symbolus in unum solum Uerum deum, patrem omnipotentem, creatorem omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum: et in dominum Iesum Christum, filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et non factum, deum uerum ex deo uero, homousion patri, per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta, qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine.