De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
ubi eB, o dolor, ubi es ille qui tunc fuisti? ubi es illa fides? ubi illa confessio ? ad quae portenta nunc, ad quae prodigia recidisti? quae te stultitiae, quae amentiae perdiderunt? deum totius potentiae ac maiestatis ad [*]( 4 quicquid p 6 omousion Np tela N secula Mp 7 et ante omnia om. p dixeris totum M 8 dixisset Nv 9 simbolo M 12 omousion Np et om. M fcta Np secula M compaginata Np 15 herctioae N 17 in om. p simbolo M 18 competere... 20 haec sibi om. M 19 quaeunt N 21 in post et orA. p 22—23 qua uis... qua uis M: qua nia ... quS mauis N quam uis ... quam uis p: cf. supra 25. 16 et 10, 6 23 facias om. M sacrameiita M 25 uerum deum M omousion Np 27 es om. Mv ad quae portenta] in portenta av 28 ad quf Mp: atque Nav recedisti N recessisti a ) [*]( XVU. CM*. I. ) [*]( 39 )
Sed uideamus cetera quae sequuntur. dicens ergo symbolus dominum Iesum Christum deum uerum ex deo uero, homousion patri, per quem saecula compaginata sunt et omnia facta hoc inseparabili statim co-! nexione subiunxit: qui propter nos, inquit, uenit et natus est ei Maria uirgine. ille ergo, qui deus uerus, qui homousios patri, qui creator saeculorum, qui factor omnium, ille, inquam, uenit in mundum et natus est ex Maria uirgine secundum illud scilicet Pauli apostoli: at ubi uenit plenitudo temporum, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege.
uides quomodo scnptuns sacris symboli sacramenta conueniant: apostolus filium dei missum a patre praedicat, symbolus uenisse confirmat. hoc enim erat consequens, ut, quem missum apostolus edocuerat, fides confiteretur nostra uenisse. deinde apostolus ait ex muliere factum, symbolus autem \'ex Maria procreatum\'. aduertis itaque quod ipsa in symbolo scriptura loquitur, a qua symbolus ipse se descendisse testatur.