De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
negans ergo passum et mortuum, negans quoque ab inferis resurgentem consequens utique est ut neges etiam ascendentem, quia ascensio sine resurrectione esse non potuit, et qui resurrexisse non creditur, necesse est nec ascendisse credatur, dicente apostolo: qui enim descendit, ipse est et qui ascendit. ergo, quantum in te est, dominus Iesus Christus neque ah inferis resurrexit neque caelum ascendit nec ad dei patris dexteram sedit neque ad illum qui expectatur examinationis ultimae diem ueniet nec uiuos ac mortuos iudicabit.