De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
negans ergo genitum etiam genitorem negas. negans quoque filium dei in carne natum consequens est ut etiam in spiritu natum neges, quia idem natus in carne qui prius natus in spiritu. non credens ergo in carne editum necesse est etiam passum esse non credas. non credens autem illius passionem quid reliquum est nisi etiam resurrectionem neges, quia fides suscitati ex fide mortui est nec stare potest ratio resurrectionis, nisi fides mortis ante praecesserit.