De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

numquid et hoc aliqua interpretationis adiectione indiget, cum tam copiose et euidenter expressum sit, ut in se non solum rerum fidem, sed etiam expositionis habeat claritatem? gratias enim agere nos patri iubet, magna utique causa agendae gratiae adiecta, quia dignos nos fecerit in portione sanctorum et ereptos de potestate tenebrarum transtulerit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum, qui sit imago dei inuisibilis, primogenitus uniuersae creaturae, quia in ipso ac per ipsum creata sint omnia, quorum utique sicut factor ipse, ita etiam gubernator sit. et quid post haec? ipse est, inquit, caput [*]( [ 3] CoL 1, 12-20. ) [*]( 1 eiplicabilis p 2 archanum NMp 3 populas Nx 4 patri om. M in parte] portione Mv 7 et remissionem M redemtionem per sanguinem ipsius, remissionem a 12 ipse est ante omnes et omnia om. M 17 reconciliari Np in ipsum] et in ipso M pacificare M 20 tam] ita Mv 23 causae N fecit Np in om. Mv 24 transtulit p 25 habeamus v 26 et remisBionem a 28 sunt M ita om. M 29 capud p )

312
corporis ecclesiae, qui est principium, primogenitus ei 3 mortuis.