De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
unde apostolus Paulus uidens [*](12]\tHebr. 13, 8. 1 errorem Mp1\t3 uobis inquit Mv 7 erat] fuit uel erat p docuit esse pv 8 quod N1 9 unitate N1 11 memorarit M: memoraret Npv euidentissime declarauit p 13 quo N1 superiori p 14 a] in M 15 palpari xps per se possit M spiritus per se pv 16 cui] cum p 17 iesus christus p 23 nominatus Np 27 sic] si p 28 quicquid p)
311
reuelatis fidei oculis totum in Christo inexplicabilis maiestatis arcanum ita locutus est, inuitans ad referendam deo gratiam agnoscentes beneficia dei populos: gratias, inquit, agentes patri, qui dignos nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum: qui est imago dei inuisibilis) primogenitus uniuersae creaturae: quia in ipso condita sunt uniuersa in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni, siue dominationes, siue potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. et ipse est caput corporis ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens: quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, siue quae in caelis siue quae in terris sunt.