De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
et quid necesse erat ut hoc omnes poscerent quod habebant, si hoc petebant quod iam acceperant? aut quid uidere oculis cuperent quod corde retinebant, praesertim cum plus sit eandem rem habere quempiam intra se quam uidere extra se? aut si sic habitaturus erat in Christo deus sicut in sanctis omnibus, cur magis Christum uidere sancti omnes cuperent quam se ipsos? et si eandem rem uisuri in domino Iesu erant quam in se habebant, cur non plus multo arbitrarentur eandem rem in se habere quam in altero uidere ?
sed erras, mfelix furor, non intellegens, ut apostolus ait, et quae loquaris et de quibus adfirmes. omnes enim prophetae et sancti portionem quandam diuini spiritus, prout capere poterant, a deo acceperunt, in Christo autem omnis plenitudo diuinitatis habitauit atque habitat corporaliter. et ideo longe de eius plenitudine omnes sunt, ex cuius plenitudine aliquid accipiunt: quorum adimpletio Christi munus est, quia uacui utique omnes erant, nisi ipse esset omnium plenitudo.
Hoc ergo sancti omnes optabant, hoc precabantur, hoc sic uidere oculis desiderabant sicut animo ac mente sapiebant. et ideo Esaias propheta utinam, inquit, disrumperes caelos et descenderes. sed et Abbacuch, idem adnuntians quod ille optans, dum adpropiant, inquit, anni, ostenderis, in aduentu temporum demonstraberis. deus de [*]( 17] I Tim. 1, 7. 20] Col. 2, 9. 27] Esai. 64, 1. 29] Habac. 3. 2-3 (LXX). ) [*]( 1 sicut M 4 ipsi M et ex euo Mv 6 e om. M ipsius p quos] qao N 10 cum] quod M 15 quur N mluto non plus p 17 intelligens Mp loqueris M 18 et omnes sancti Mv 23 est p: om, N Me 25 obtabant M 26 sio] si M 27 ysaias Mp 28 abacuc Mp 29 optat M inquid N cetenderitis p1 30 aduentũ M theman NM:p thaman M1 )
nonnulli specie dispari, sed omnes affectu pari, intellegentes utique aliquatenus quantam rem precarentur, ut deus in deo habitans, in forma dei ac sinu permanens, semet ipsum exinaniret formam serui accipiens seque usque ad suscipiendas omnes passionum acerbitates contumeliasque submitteret, subiret poenam pro beneficiis et, quod intolerabilissimum et indignissimum est, ab his ipsis mortem exciperet pro quibus ipse moreretur, intellegentes ergo hoc aliquatenus sancti omnes, aliquatenus, inquam, intelJegent-es,I quia quantum sit nemo intellegit, consona omnes aduentum dei uoce et quasi concentu mutuo postulabant, scientes utique i in hoc spem omnium consistere, in hoc salutem omnium contineri, quia nullus soluere uinctos posset nisi immunis a uinculis, nullus eximere peccatores nisi peccato carens.