De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Hoc ergo sacramentum, quod et manifestatum est in I carne et apparuit in mundo et gentibus praedicatur, multi sanctorum ueterum, sicut praeuidebant in spiritu, ita uidere etiam in carne uoluerunt. amen enim inquit dominus dico uobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt uidere quae uos uidetis, et non uiderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. et ideo Esaias propheta utinam, inquit, domine, disrumperes caelos et descenderes, sed et Dauid: domine, inclina caelos et descende, Moyses quoque ostende, inquit, mihi te ipsum, ut manifeste uideam te.