De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et ideo bene apostolus instar diuinorum uerborum docens (qui enim, inquit, descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia) ipsum descendisse dicit quem ascendisse. descendere autem de caelo non potuit nisi uerbum dei, quod utique cum in forma dei esset, exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inuentus ut homo, humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. descendit ergo de caelo uerbum dei, ascendit autem filius hominis; ipsum autem ascendisse dicit quem descendisse. ergo uides quod idem est filius hominis qui uerbum dei.