De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quis, quaeso, est qui haec loquitur? Christus utique. ubi autem tunc erat cum loqueretur? in terra scilicet. et quomodo se et de caelo, cum natus est, descendisse, et cum loquitur, in caelo esse testatur, et eundem se filium hominis esse dicit, cum utique et e caelo nisi deus descendere non potuerit, et cum in terra loquitur, in caelo utique nisi per dei infinitatem esse non possit? aduerte ergo tandem et percipe, quod idem est filius hominis qui uerbum dei, quia et filius est hominis, dum ex homine uere nascitur, et uerbum dei, dum idem, qui in terra loquitur, manet semper in caelo. ac sic humanae est natiuitatis, quod filium se hominis uere dicit, diuinae autem infinitatis, quod e caelo penitus non recedit.