De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

neque enim circumscripta est in persona sui potestas dei, ut, quod ei in omnibus licet, non liceat in se, et qui utique in natura deitatis ipsius id habet ut omnia possit deus, in sua tantum persona id non habeat ut sit in homine deus. sequestratis ergo ac repudiatis friuolis et caducis terrenarum argumentationum stoliditatibus simplici tantummodo testificationi ac nudae credendum est ueritati et his tantum de deo testibus fides accommodanda, quos deus misit et in quibus ipse de se ut ita dixerim praedicauit.