De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ubi ergo illud est nunc tuum calliditatis terrenae argumentum: nemo anteriorem se parit? numquid enim non antiquior Maria dominus? numquid non antiquior filiae hominis dei filius? numquid non antiquior denique homine ipso deus, cum utique nullus hominum non ex deo? uides ergo quod non solum antiquiorem se Maria peperit, non solum, inquam, antiquiorem se, sed auctorem sui, et procreans procreatorem suum facta est parentis parens, quia quam promptum utique fuit deo natiuitatem homini tribuere, tam promptum sibi, quam facile ut hominem nasci faceret, tam facile ut ipse ex homine nasceretur.