De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Consummatis libellis tribus quasi fidelissimis atque opulentissimis testibus, utpote quorum ueritas non humanis tantum, sed etiam diuinis testimoniis locupletata est, sufficere quidem nobis ad causae probationem per diuinam auctoritatem abunde poterant, cum ipsa per se utique causae suae auctoritas diuina sufficiat. sed tamen quia plena est his testimoniis sacrorum uoluminum series, ubi tot testes sunt quot sententiae, immo ubi ipsa scriptura sacra quasi unum quodammodo diuini oris est testimonium, accumulanda quaedam adhuc putauimus non pro necessitate approbationis, sed pro facultate rerum et copia, ut, quidquid necessarium non esset defensioni, totum proficeret ornatui.

ergo quia superioribus libris dominum Iesum Christum non propheticis tantum atque apostolicis, sed etiam euangelicis atque angelicis testimoniis, cum in carne atque in terra esset, deum probauimus, nunc eum qui in carne natus est etiam ante carnis susceptionem deum semper fuisse monstremus, ut intel- legas consentientibus et quasi conclamantibus sibi diuinorum i uoluminum testimoniis eundem te post natiuitatem corpoream et hominem debere credere et deum, quem ante natiuitatem corpoream tantum deum, et quem post editionem uirginis in corpore deum, eundem ante partum uirginis uerbum deum.