De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
itaque sicut illa propria ac peculiaria in persona domini nostri Iesu Christi fuerunt, quod caeli aperti sunt, quod eum deus pater cunctis uidentibus per aduentantem atque astantem columbam quasi manu quodammodo sua tetigit et quasi digito indicante monstrauit dicens hic est filius meus, ita illud quoque proprium ei ac singulare, quod peculiariter dilectus et peculiariter patri conplacitus nominatur, ut peculiarem utique naturae significationem peculiaria additamenta monstrarent et proprietatem unigeniti filii etiam cognominum proprietas confirmaret, quam iam honor signorum praecedentium comprobasset. sed iam libelli istius finis sit.
neque enim hoc dictum dei patris aut augeri humanis sermonibus aut exaequari potest. nobis de domino nostro Iesu Christo filio suo satis per se ipse deus pater idoneus testis est, dicens: hic est filius meus. tu si contradicendum his dei patris uocibus putas, illi & te necesse est contradici, qui eum euidentissima declaratione filium suum esse ab omni mundo fecit agnosci., [*]( 1] cf. Esai. 9, 6. ) [*]( f 1 prophetam Mv: cf. V, 9, 5 dum magnum N 2 mihi om. Np 3 insuper a etiam ... 4 nomen om. Npav 4 scilicet M 5 et adiectio et p 6 pecaliatcr M1 contegisset JVf 7 itaque sicat.,. 8 fuerunt om, M 9 adque M 12 ei est ac p peciiliater Ml 13 dilec. tus et peculiariter om. M 16 quamquam iam M 17 dictum hoc Mv 18 patria dei M exquari M 23 omni(ni add. m. 2) N agnosd. Erplicit de incamatione fpi liber tertius:. Incipit eiusdem liber quartus N Eiplicit liber tercius. Incipit liber quartus Mp ) [*]( XVII. Cass. 1. ) [*]( 26 )