De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uides quod eum apostolus, quem in tanto -fulgore maiestatis uiderat, recte iam se secundum carnem non nosse dicebat. cum enim iubar illud diuini luminis, quod sus- A tinere non potuit, in ipsa sui prostratione uidisset, uox haec secuta est: Saule Saule, quid me persequeris? cui quaerenti, quis esset, ita euidenti dominus personae suae significatione respondit: ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris. te, te, inquam, haeretice, nunc interrogo, te appello: credis de se apostolo aut non credis? aut, si id parum aestimas, credis de se domino aut non credis? si credis, finita quaestio est. hoc enim necesse est quod nos credimus credas.

nos enim iuxta apostolum et si cognouimus Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus: nos Christum contumeliis non afficimus, nos carnem a deo non separamus, et totum, quod Christus est, esse in deo credimus. tu ergo si idem quod nos credimus credis, eadem necesse est fidei sacramenta fatearis. si autem a nobis dissides, si neque ecclesiis neque apostolo neque ipsi denique de se deo credis, ostende nobis, in hoc quod apostolus uidit quid sit caro et t quid sit deus. ego enim hic discernere nihil ualeo. uideo ineffabilem inluminationem, uideo inexplicabilem claritatem, uideo splendorem humanae fragilitati intolerabilem et supra id quod ferre mortales oculi queunt inaestimabili maiestatem dei luce fulgentem. quae hic diuisio, quae discretio est?