De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
hoc enim se in eo nosse dicit secundum carnem, quod sit a mortuis suscitatus, in eo uero se eum iam non nosse secundum carnem, quod cessante carnis fragilitate in sola eum nouerit dei esse uirtute: fidelis scilicet praedicandae dominicae diuinitatis et satis idoneus testis, qui in principio uocationis suae caelitus castigatus maiestatem suscitati a mortuis domini Iesu Christi non fide tantum animi sui crederet, sed etiam oculis corporalibus approbasset.
Unde etiam apud Agrippam regem et ceteros mundi iudices disserens ita ait: dum irem Damascum cum potestate et permissu principis sacerdotum, die media in uia uidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et omnes qui simul mecum erant, omnesque nos cum decidissemus in terram, audiui uocem dicentem mihi Hebraica lingua: Saule Saule, quid me persequeris? durum tibi est contra stimulum [*]( 12] n Cor. 5.16. 23] Art. 26,12—15. \' ) [*]( 4 marrhinnis M 5 hebionis p: pbionis NM 7 poenitns N post aut dnis ras. 4—5 litt. in N: uid. fuime aut ds 8 misum N 12 Cbristum secundum carnem Mr 15 in eo uero dc.] Bone margo N 16 uouerit eum M 18 et om. M 19 domini nostri Mv 23 dissererens N dit seerenB (sic) M deserens p 25 cireumfulcisse M 2G mecum simul Mpv (Uulgata) 28 saulae N altero loco 29 est tibi Mv (Uulgata) )