De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

opinionis excluderent. inefFabili enim diuini dicti magnificentia cum expresse ac significanter dixisset pater hic est filius meus, addidit etiam illud quod consecutum est dilectus scilicet et in quo mihi conplacui. utique sicut [*]( 1 ei om. M 3 et owi. M 4 et uox ... 5 dicens om, M 5 de ante Christo om, M 8 coosecuta Mpv 9 hafc faota sunt Mr 10 est orae. M pro hunc sjis M 12 ergo] enim M 15 est post dei om. M uide M ergo profecto haeretice om. M 16 hereticae N et quidem Mv 17 sed] sed et pv 18 in ante spiritus om. N\' 20 eutn] cum Nl tum N2 21 alloquutio M 24 nisi uere filium om N (tum p) 27 ineffabilis Np ineffabilem M 28 magmficentiam M 29 meua] meus dilectus N (non p) 30 et om. Mv uti MJ )

285
per prophetiam deum fortem et deum magnum iam praedicauerat, ita hic dicens filius meus dilectus in quo mihi conplacui super proprii filii sui nomen etiam dilecti et complaciti sibi filii nomen adiecit, ut proprietatem diuinae uidelicet naturae nominum significaret adiectio et id ad honorem filii dei peculiariter pertineret, quod nulli omnino homini contigisset.

itaque sicut illa propria ac peculiaria in persona domini nostri Iesu Christi fuerunt, quod caeli aperti sunt, quod eum deus pater cunctis uidentibus per aduentantem atque astantem columbam quasi manu quodammodo sua tetigit et quasi digito indicante monstrauit dicens hic est filius meus, ita illud quoque proprium ei ac singulare, quod peculiariter dilectus et peculiariter patri conplacitus nominatur, ut peculiarem utique naturae significationem peculiaria additamenta monstrarent et proprietatem unigeniti filii etiam cognominum proprietas confirmaret, quam iam honor signorum praecedentium comprobasset. sed iam libelli istius finis sit.