De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
super Christum utique, et uox facta est de caelo dicens. de quo? de Christo scilicet. quid enim sequitur? hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. ut omnia illa propter quem facta essent ostenderentur, uox secuta est dicens: hic est filius meus dilectus. hoc est dicere: hic est propter quem cuncta facta sunt haec: hic est enim filius meus. propter hunc caeli aperti sunt, propter hunc spiritus meus uenit, propter hunc uox mea facta est:\' hic est enim filius meus. dicens ergo hic est filius meus , quem designabat? illum utique quem columba tangebat. quem ergo columba tetigit? Christum scilicet. ergo Christus filius dei est.
impleta est, ut reor, sponsio mea. uides ergo profecto, haeretice, signum tibi de caelo datum, equidem non unum, sed multa et singularia. habes enim unum in apertione caeli. aliud in spiritus descensione, tertium in patris uoce. quae utique euidentissime omnia Christum deum esse declarant, quia eum et reseratio caelorum deum indicat et descensio super eum sancti spiritus deum adprobat et adlocutio patris deum esse confirmat. neque enim uel caelum nisi domini sui honore patuisset uel spiritus specie corporali nisi super dei filium descendisset nec pater filium nisi uere filium declarasset, praesertim cum his diuinae natiuitatis significationibus, quae non solum ueritatem piae fidei confirmarent, sed etiam prauitatem impiae.