De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

non enim noui inter Christum et deum facere distantiam, inserere sacrilegas opiniones inter Iesum et deum nolo, diuellere a se ipso deum meum nescio. facesse a me quisquis diuersa sentis, quisquis diuersa loqueris. ego aliud Christum quam deum esse non noui. hoc cum coapostolis meis tenui, hoc ecclesiis tradidi, hoc gentibus praedicaui, hoc etiam tibi clamo: Christus deus est, Christus deus est. aliud mens sana non sentit, aliud fides sana non loquitur, diuelli a se diuinitas non potest. et cum utique quidquid est Christus deus sit, inueniri aliud in deo non potest quam deus.

Quid ais tu nunc, haeretice? sufficiuntne haec testimonia fidei etiam summae infidelitati, an adhuc aliquid addendum est? et quid uel post prophetas uel post apostolos addi potest, nisi forte, ut Iudaei quondam expostulabant, signum tibi de caelo etiam tu dari postules? sed petenti hoc tibi illud quod responsum tunc illis est necesse est responderi: generatio praua et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae.