De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
a deo ergo necesse est gratiam datam non neges deus ergo est qui dedit, data autem est per dominum Iesum Christum: ergo dominus Iesus Christus * deus. si autem est ille utique, ut est, deus, ergo illa quae deum peperit theotocos, id est genetrix dei est. nisi forte ad tam ridiculam blasphemiae contradictionem uelis tendere, ut illam, ex qua deus natus est, dei matrem neges, cum illum, qui natus est, deum negare non possis. sed uideamus tamen, quid de hac eadem domini nostri gratia etiam euangelium dei senserit. gratia, inquit, et ueritas per Iesum Christum facta est.
si solitarius homo Christus, quomodo haec facta per Christum? unde in eo diuina uirtus, si in eo sola, ut ais, humana condicio? unde caelestis largitas, si terrena paupertas? nemo enim potest tribuere quod non habet. dans ergo diuinam gratiam Christus habuit quod dedit. neque enim potest harum diuersissimarum inter se rerum quis differentiam sustinere, ut simul et patiatur indigentiam inopis et habeat munificentiam largientis. et ideo sciens apostolus Paulus omnes diuitiarum eaelestium thesauros in Christo esse recte ad ecclesias scribit: gratia domini nostri Iesu Christi uobiscum.