De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Quamquam de diuina ac salutari domini nostri gratia paulo superius loqui coepimus, uolo ut de eadem re adhuc lectionibus sacris aliqua dicamus. legimus in actibus apo stolorum apostolum Iacobum eos, qui euangelium recipientes= nihilominus tamen iugum uetustae legis portandum esse censebant, ita redarguentem: quid, inquit, temptatis deum, inponere iugum super ceruices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari quemadmodum et illi.
donum certe gratiae huius per Iesum datum apostolus dicit. responde mihi nunc, si placet. gratiam hanc, quae ad salutem omnium data est, ab homine an a deo datam existimes. si ab homine, reclamat tibi uas dei Paulus dicens: apparuit gratia dei saluatoris nostri enim hanc esse gratiam docet muneris, non inbecillitatis [*](18] Act. 15, 10-11. 26] Tit. 2, 11. ) [*]( 1 ac om. Np dissimilitudine N ti ot] spd Np, om. M 7 est3 om. M 8 quicquid p 9 suraseris M nominaucris Mp 10 nichi est quod afferin Mpv 12 calumpniandi Mp 13 unamquamquia Mtx hac v saluatoris Mr 14 eandem N 10 apostoluin om. M Laco— bum1 immo Petrum, ut uulgo legitur ∗euangelium (c eras.) N accipientes M 18 quid] in actibus apostolonim quid temtatis deum margo V 23 Ieaum Christum v25 datA N eiistimas p ibi M 26 aparuit N 27 esse hanc p esse gratiam hanc Mv gratia N )