De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
addiderunt quoque dominum saluatoremque nostrum post baptisma factum esse Christum, post resurrectionem deum, alterum adsignantes unctionis mysterio, alterum merito passionis. unde aduertit nouus nunc iam non nonae haereseos auctor, qui dominum saluatoremque nostrum solitarium hominem natum esse contendit, idem se omnino dicere quod Pelagianistae ante dixerunt, et consequens errori suo esse, ut, qui utique sine peccato solitarium hominem Iesum Christum uixisse asserit, omnes quoque per se homines sine peccato posse esse blasphemet nec necessariam quoque exemplo illius dicat redemptionem domini fuisse, cum ad caeleste regnum suo tantum homines nisu, ut aiunt, ualeant peruenire.