De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
quo factum est nt in maiorem quoque ac monstruosiorem iusaniam prorumpentes dicerent dominum nostrum Iesum Christum in hunc mundum non ad praestandam humano generi redemptionem, sed ad praebenda bonorum actuum exempla uenisse, uidelicet ut disciplinam eius sequentes homines, dum per eandem uiam uirtutis incederent, ad eadem uirtutum praemia peruenirent: euacuantes, quantum in ipsis fuit, omne sacri aduentus donum, omnem diuinae redemptionis; gratiam, cum idem dicerent homines consequi posse uiuendo, quod praestitisset deus pro humana salute moriendo.