De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Macedonius quoque inremediabili in spiritum sanctum impietate blasphemans, licet eiusdem substantiae patrem et filium dixerit, sanctum tamen spiritum creaturam uocans reus totius diuinitatis fuit, quia laedi in trinitate aliquid non potest sine totius trinitatis iniuria. Photinus autem quamuis Iesum qui ex uirgine natus est deum dixerit, male tamen cum principio hominis principium dei esse confinxit. Apollinaris uero hominem unitum deo inconsiderate intellegens humanam eum non habuisse animam male credidit, quia non minoris erroris est domino Iesu Christo inpropria addere quam propria derogare. quidquid enim de illo non ita dicitur ut est, etiamsi honor uideatur, iniuria est.