De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
quorum primus Hebion, dum incarnationem dominicam nimis asserit, diuinitatis eam coniunctione nudauit. Sabelli autem post hunc ex dissimilitudine haereseos superioris schisma prorumpens dum in patre ac filio et spiritu sancto distantiam nullam esse contendit, sacram et ineffabilem trinitatem, quantum in ipso fuit, blasphema confusione permiscuit. secuta est deinde hunc quem diximus Arrianae peruersitatis impietas, quae, ne uideretur sacras miscere personas, diuersas esse dixit atque dissimiles in trinitate substantias. Eunomius autem post hunc quidem, sed eiusdem admodum prauitatis, licet similem sibi diuinam esse asseruerit trinitatem, diuersam tamen a se contendit, admittens similitudinem, excludens parilitatem.