Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Qualibet ex causa iracundiae motus efferuens excaecat oculos cordis et acumini uisuum exitialem ualidioris morbi ingerens trabem solem iustitiae non sinit intueri. nihil interest, utrum aurea lammina plumbeaue seu cuiuslibet metalli oculorum* lorum obtutibus inponatur: differentiam caecitatis non facit pretiositas metallorum.

Habemus sane irae ministerium satis commode nobis insertum, ad quod solum eam recipere utile nobis est ac salubre, cum contra lasciuientes cordis nostri motus indignantes infremimus et ea, quae agere confundimur coram hominibus uel proloqui, in latebras ascendisse nostri pectoris indignamur, angelorum scilicet ac dei ipsius praesentiam ubique et omnia penetrantis oculumque eius tota formidine tremescentes, quem nequaquam possunt conscientiae nostrae latere secreta.

Uel certe cum contra hanc ipsam iram, cur nobis aduersus fratrem inrepserit, commouemur et irati letales [*]( 7] Luc. 4, 23. 10] cf. Matth. 7, 3—5. ) [*]( ^ 1 ira] mnliciA L 2 excipit HL 8 ita GHL: sine im Å medelam GrL teuiori GHTv 4 ne H 5 tetriore ÂLT: trtriori H deteriori Gv 6 omnis L 7 illut A aliud H 8 temet HL ac si L festucam G2L 9 tui G\'TI tuo AG2 uideas AG1 10 festucam GxL fratri suo H 11 suo om. A 12 excicnt W 13 uisum H uisus Lr infereus L 14 trabes ex trabis H 15 utrum] inter 01 auream LI limini L1 lamina GL7 plumbeSue LI 16 optutibus GL inputitur G deferentiam H 17 pretiositas non facit A 19 at L quot Lx recipere eam L 30 nostris L* 22 indignemur A 24 penetrantes L tremiscentes G 27 commoucamur 7/ letalis H1 )

156
instigationes eius extrudimus nec in adytis pectoris nostri noxias eam latebras habere permittimus. taliter nos irasci etiam ille propheta docet, qui in tantum hanc e suis abegerat sensibus, at ne inimicis quidem propriis et quidem a deo sibi traditis maluerit reddere talionem irascimini, inquiens, et nolite peccare.