Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
illos etenim timere consueuit humana natura, quos indignari nouit, et ueretur offendere: ut in nonnullis aequissimis iudicibus solet ab his, qui aliquo reatu suae conscientiae remordentur, ira ultrix timeri, non scilicet quod haec in animis eorum qui iuste iudicaturi sunt perturbatio consistat, sed quod ita metuentibus ille sentiatur affectus, qui pro exsecutione legum et examinatione iustitiae et aequilibratione procedit. quae tamen quantalibet animi fuerit mansuetudine ac lenitate prolata, ab his, qui pro suo merito poena plectendi sunt, furor grauis et ira saeuissima iudicatur.
longum est nec praesentis operis, si uoluerimus omnia quae de deo humana significatione figuraliter in scripturis dicta sunt explanare. haec ad praesentem necessitatem, quae contra furoris uitium pertinebant, dixisse sufficiat, ut nullus exinde sibimet occasionem morbi mortisque perpetuae per ignorantiam trahat, unde sanctitas et inmortalitas uitae salutisque remedia conquiruntur.1
Itaque monachus ad perfectionem tendens et agonem spiritalem legitime cupiens decertare ab omni irae furorisque uitio alienus exsistat, et audiat quid sibi uas electionis praecipiat: omnis, inquit, ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis eum omni malitia (cum dicit: [*]( 26] Eph. 4, 31. ) [*]( 1 de deo G2 omni (omne HI) pertnrbatione (-em G1) GBTr: ab omni perturb. Lc passibilitnte et perturbatione A 2 debimns H1 quod A 3 iniqun Lc possumus A 4 hiis H 7 post offendere addit A: quos scit ira moneri; om. GHLTv 8 iis H1 10 pcrturbatio HL2v: pertur. batione AGLIT 11 quod om. L metuentibus om. A cffectus G2 19 excusatione L et post legum om. ATr 14 hiis H1 que L1 17 scribturis AG1 20 occassionem H morbis L 24 legitime om. L ira L 25 existat G2RL prnpiat G1 26 inquid AH blasfemia A 21 auferatur H )