Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
nec solus tamen trausmigrare contentus, ne tamquam suo uitio deseruisse credatur, quantos potuerit susurrationibus clandestinis deprauare non desinit. quodsi etiam temporis asperitas itineris seu nauigationis eius intercluserit commeatum, per omne illud tempus suspenso anxioque residens corde tristitias serere uel excitare non cessat, discessus solacium et excusationem leuitatis non se aliter credens quam nota uel macula monasterii reperturum.
Agitur itaque facibus pecuniarum suarum magis ac magis accensus, quae possessae numquam monachum uel in monasterio residere uel uiuere sub regulae institutione permittunt. cumque exinde eum uelut feralis quaedam bestia de coetu gregis separans pecus oportunum praedae destitutione sodalium fecerit et deuorationi facilem contubernii priuatione reddiderit, eum, qui prius opera monasterii leuia exercere despexerat, die ac nocte spe quaestus infatigabiliter laborare conpellit: non orationum sollemnia, non ieiuniorum modum, non uigiliarum [*]( l1 insolerter L1 respondit A 3 correptione H 4 neo LTo 5 se m Å conquiritur HIL 7 coguoBcetnr H1 8 stimulis inardescit] incitatur stimulis A dispici H1L1 9 uelut L cο̄modare A 10 monuterio Lx 11 occassiones H 15 poterit G1 sussurrationibus H gladestinis L desinet A 17 cūmeatum LI iliut A 19 solatium HL cicussationem H1 excusationia leuitatem A 20 reperiturum H1 21 fomitibus H 24 bistea A1 25 segregans Av distitutione G1H1 26 facile H 27 monasteri H dispeierat AG2 28 spei L 29 sollempuia 2P )
Hinc iam nonnulli per abruptum praecipitium lapsi inreucabili ruina feruntur ad mortem, et non contenti soli possidere quas uel numquam habuerant uel initio malo reseruarant pecunias inquirunt contubernia feminarum, quae debeant ea quae male congesta uel retenta sunt custodire. tantisque se occupationibus noxiis ac perniciosis inuoluunt, ut usque ad profundum inferi deuoluti, dum adquiescere illi apostolicae sententiae rennuunt, ut habentes uictum et uestimentum his sint contenti quae monasterii frugalitas exhibeat, sed uolentes diuites fieri incidant in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas, id est filargyria, quam quidam adpetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.