Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Talibus igitur decessionum profectibus in deterius crescens nullam deinceps humilitatis, nullam caritatis, nullam oboedientiae non dicam uirtutem, sed ne umbram quidem retinere contentus indignatur ad omnia et ad singula opera murmurat atque suspirat, nullaque iam reuerentia reseruata uelut equus durissimus ad praecipitium fertur infrenis: nec uictu cotidiano nec solito indumento contentus non se diutius haec toleraturum esse testatur deumque non ibi solummodo esse proclamat nec salutem suam in illo tantum loco esse conclusam, unde si quoquam se non celerius asportarit, periturum protinus grauiter ingemescit.
Itaque instabilitatis suae uiaticum habens nummos, in quorum praesidio alarum sibi instar aptauit, iamque ad [*]( J 7] Col. 3,5. ) [*]( 1 noxium furorera supplere H 2 ab HL ob spi T deoederit H1 3 pertimiscit A 6 esse om. H 7 greco codd. practer CA 8 filargym CAG tilargiria H fylargiria L quae] quod L simulacrorum serui. tus est A itaquc H 11 flguram LI imaginem praetermissam LI 12 immaculatam CGSL 14 et intueri HT 15 non distinguit A talibus ... profeo euan. in C discessioaum G desceasionum T 17 ueritatem H quidem] quidem uirtutis Gv 18 indignatns C indignantur G1 19 adque C 20 durissimus] indomitus H 21 uicto H1 22 tolleratu. rum G1 esse] ipse H deum (dum H) quoque AHTc solummodo ibi L 25 protinus om. G grauiter om. Ar ingemescet Å ingemiscit H2L2 )
cumque furtim poesideat reconditam pecuniam, ne calciamenta quidem ac uestimenta se habere conqueritur darique sibi tardius indignatur. ac si forte dispensatione senioris ei prius, qui nihil penitus habere cognoscitur, aliquid horum fuerit impertitum, maioribus irae stimulis inardescit seque despici ueluti extraneum putat, nec ad ullum opus manus suas adcommodare contentus reprehendit omnia quae necessario fieri monasterii conpellit utilitas. deinde occasiones quibus offendi uel irasci debeat studiose perquirit, ne leuiter motus de coenobii disciplina uideatur exire.