Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

irae etiam aculeos nonne saluberrime nobis intellegimus adtributos, ut nostris uitiis et erroribus indignantes uirtutibus potius ac spiritalibus studiis occupemur, omnem caritatem deo et patientiam nostris fratribus exhibentes? tristitiae quoque utilitas quanta sit nouimus, quae inter cetera uitia, cum in contrarium affectum est mutata, numeratur. est enim et secundum dei timorem pernecessaria et secundum saeculum admodum perniciosa, ut docet apostolus (dicens: quae enim secundum deum est tristitia, paenitentiam ad salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur.

Non ergo, si dixerimus hos motus a creatore nobis insertos, ex eo culpabilis ille uidebitur, si nequiter his abusi maluerimus eos ad noxia potius ministeria detorquere, et uelimus pro infructuosis ac saecularibus lucris, non pro salutari paenitentia et uitiorum correctione tristari, uel certe si non nobismet ipsis utiliter, sed contra interdictum domini nostris fratribus irascamur. et si ferrum quis ad necessarium et utile \'ministerium contributum ad necem uoluerit insontium detorquere uere, non ex hoc infamabit materiae conditorem, si, quod ille ad usum bene uiuendi aptum ac necessarium praestitit, iste hoc usus est ad nocendum.