Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Ut puta carnis simplices motus nonne uidemus non solum in pueris, in quibus adhuc innocentia boni malique praeuenit discretionem, uerum in paruulis atque lactantibus ? qui cum ne initium quidem ullius libidinis in semet ipsis habeant, motus carnis naturali incitamento sibi inesse designant. irae quoque aculeos truces nonne similiter in paruulis iam uigere conspicimus, et antequam patientiae uirtutem agnoscant, iniuriis eos cernimus commoueri et uerborum sentire etiam per iocum contumelias inrogatas? ac nonnumquam, cum desint uires, uoluntas tamen ultionis ira instigante non deest.
nec hoc dico quo uocem naturam conditionis in culpam, sed quo adseram motus hos, qui procedunt ex nobis, quosdam quidem utilitatis causa nobis insertos, quosdam uero neglegentiae uitio ac malae [*](14] I Tim. 6,10. ) [*]( 1 I om. L tertius ... 2 amorem pe euan. in C est conflictus L filargiriam GH (ita H passim) fylargiriam L 4 turpidae CL turbidae H 5 renuntiationis A 6 post fuudato in H cap. 2 incipit 10 arripient G1 11 III H intrinsecus L1 12 accidens G2LSr 13 pernit. L 15 fructificans HLTv 16 non distinguit H motos LI 17 et maJi H 19 nec H 20 motos H1 tamen carnis H 21 iam om. G 24 contumelias] iniurias Ar 26 conditionis (ita codd.) ... adseram om. H 28 causam Lt in nobis H i )