Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
de quorum sumptu sanctus apostolus ad Romanos scribens suumque eis in hoc ministerium praedicans ac subtiliter eos ad hanc conlationem prouocans ait: nunc uero proficiscar Hierusalem ministrare sanctis. conplacuit enim Macedoniae et Achaiae conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt Hierusalem. conplacuit enim, et debitores sunt eorum: quoniam si spiritalium eorum participes factae sunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
ad Corinthios quoque horum sollicitudinem similiter gerens monet eos, ut ante aduentum suum conlationem, quam ad usus eorum mittere disponebant, sollicitius praepararent: de collectis autem quae fiunt in sanctis, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. unusquisque uestrum per unam sabbati thesaurizet apud semetipsum recondens quod ei bene placuerit, ut non cum uenero tunc collectae fiant. cum autem uenero, quoscumque probaueritis per epistulas, hos transmittam perferre gratiam nestram in Hierusalem. et ut eos ad largiorem prouocaret conlationem, infert: quodsi dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt, id est si talis fuerit oblatio uestra, quae mea quoque mereatur prosecutione deferri.
ad Galatas quoque, cum praedicationis ministerium cum apostolis partiretur, hoc idem se depectum cum Iacobo, Petro et Iohanne testatur, ut licet praedicationem susciperet gentium, pauperum tamen qui erant [*]( 5] Bom. 15,25-87. 13J I Cor. 16,1-3. 21] 1. c. 4. ) [*]( 8 spoatoloa H1 4 ac om. L 5 autem Ac rcm Å hierosolimam L 6 nuchedoniae HL 8 JD Å in hierusalem H conplacuit enim OHLT: placnit enim eis Å d Uulg. 9 spiritaliter L 10 facti L factae sunt gentes participes H 11 corintheos G1H1 12 in usus H 13 eorum] sanctorum L diaponebat Hc 14 sanctos År et Uulg. eclesiis Å 18 thesaurisat L\' apnt Å 17 conplacnerit H1 18 quos AC d Uvlg. 19 epistolas G2L 20 m Å 21 conlationem prouocaret Av et om. A 23 mereatur om. H proeeqnntione G1 galathas HL 25 depectum AG1: depictam LIT depactum Hv depactn L\' ad hoc idem se deleotam G2 scilicet H 26 susceperint L qui tamen L ) [*]( XVII. Cess. 1. ) [*]( 17 )
quam rem omni sollicitudine se testatur inplesse dicens: quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. qui igitur sunt beatiores? utrumnam hi qui nuper de numero gentium congregati nec praeualentes euangelicam perfectionem conscendere adhuc suis substantiis inhaerebant., in quibus magnus fructus apostolo ducebatur, si saltim ab idolorum cultu et fornicatione et suffocatis et sanguine reuocati fidem Christi cum suis facultatibus suscepissent, an illi qui euangelicae satisfacientes sententiae crucem domini cotidie portantes nihil sibi de propriis
facultatibus superesse uolueruntr cumque ipse beatus apostolusI uinculis et carceribus obligatus seu uexatione itineris inpeditus et ob haec consuetam uictus substantiam parare, ut erat solitus, suis manibus non occurrens a fratribus se, qui de Macedonia uenerant, supplementum suae necessitatis adserit accepisse (nam quod mihi, inquiens, deerat subpleuerunt fratres qui uenerunt a Macedonia, et ad Philippenses ipse referens: [*]( 3J Gal. 2, 9—10. 9] 1. c. 10. 14] Act. 15, 20. 17] Matth. 10, 9. I 23] II Cor. 11,9. ) [*]( 1 hierusolimis 01 hierosolimis L in hierusolimis H respuerent L 3 et cum uidissent... pag. 143,12 definitionibus ad extant in C inquid CAH1L1 gratiam... 4 est mihi um. C 4 eefas CG\' chephas At 5 iohaunis CIP dexteras G d Uulg. (non S) mihi dederunt H 6 in L I et Uulg, inter H 7 circumcisionem CHT: circumcisionnertll. a 0 se ipse H inplesse H: implesse rell. 11 hii G1H1 nc L 12 cuuagelicam L 13 ab apostolo Hv 14 saltem H1 15 suffucatis A san- I guiuem C 16 suscipissent H1 17 domini] ips H 19 ucxagione C 1 20 ob hoc r. sollicitus Hl 21 sc] sed H1 fmtribus siquidem qui L1 machedouia G* 22 uenerunt L uecessitati L adsererot C: om. H 1 23 inquid A subpleuerunt H\': suppl. rell. 24 uenerant G machedonia L filippenses CA philipenses G1. item infra referens scripsit. L ipse ... pag. 143, 1 Philippeuses ow. H1 )