Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Haec autem nemini uideautur uel superflua uel molesta. nisi enim prius exposita fuerint genera uulnerum et origines causaeque morborum fuerint indagatae, nec infirmis poterit adhiberi congrua medicinae curatio nec ualidis conferri perfectae custodia sanitatis. nam et haec et multo his plura ad instructionem iuniorum solent a senioribus, qui innumeros diuersorum -rasus ac ruinas experti sunt, in conlatione proferri. quorum multa saepenumero cognoscentes in nobis, ita senioribus exponentibus ac reuelantibus, uelut qui isdem ipsi quoque passionibus pulsarentur, absque confusionis nostrae uerecundia curabamur, cum et remedia pariter et causas infestantium nos uitiorum taciti disceremus. quae nos non fraternitatis ueriti corpus uel obteximus uel praeteriuimus, sed ne forte delapsus liber in manus eorum, qui in hoc proposito minus instituti uidentur, patefaciat inexpertis, quae desudantibus solis ac festinantibus culmen perfectionis adtingere debent esse conperta.
Triplex itaque est huius ualitudinis morbus, qui ab uniuersis patribus aequali detestatione damnatur: unus hic, cuius superius descripsimus labem, qui decipiens miserabilies quosque ea, quae ne ante quidem cum in saeculo degerent possidebant, congerere persuadet: alius qui haec, quae in primordiis suae renuntiationis abiecerant, post haec resumere ac [*]( 1 ne*G ante IIT possidemt AG1L1 quorum sine dubio nexibus AHr inpeditus Å 2 sine dubio GLT: penitus År omnino 11 peruenere H1 possit A (ex corr) Hx 8 respondisse AHT non haesitauit om. A hessitauit H 4 unde plurimos Ac 6 enim om. A: cr. 25, L YIII, 8, 3. 18, 2. 20; 2 fucrit L 7 potest Å adhibcre II % ualentibus Å 9 multo et H institutionem H 11 causas Hl collatione L 12 agnoscentes H 13 hisdem AG1 ipsi om. L 14 confusione L uerecundine L 15 curabantur LI 1G non om. A 17 sed om A dilabsus A 19 inerpertus Al incxpcrtis P.& H ac] pt H solis nefestinantibus om. L 21 namquc L ualetudinis A 23 describsimus A 24 antea AL\'v 25 congerere G L: congregareAllTv cf. IIII, 14 tit. persuadit Å 26 conuersionis abiecernt A postea Av sumere H )