Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Hinc iam nonnulli per abruptum praecipitium lapsi inreucabili ruina feruntur ad mortem, et non contenti soli possidere quas uel numquam habuerant uel initio malo reseruarant pecunias inquirunt contubernia feminarum, quae debeant ea quae male congesta uel retenta sunt custodire. tantisque se occupationibus noxiis ac perniciosis inuoluunt, ut usque ad profundum inferi deuoluti, dum adquiescere illi apostolicae sententiae rennuunt, ut habentes uictum et uestimentum his sint contenti quae monasterii frugalitas exhibeat, sed uolentes diuites fieri incidant in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas, id est filargyria, quam quidam adpetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
Non ignoro quendam, qui semet ipsum autumat monachum sibique (quod est deterius) de perfectione blanditur. qui receptus in coenobio cum a suo moneretur abbate, ne reuolueretur ad illa quae renuntians abdicarat, seseque de radice omnium malorum filargyria terrenisque laqueis expediret, ac, si mallet pristinis passionibus emundari, quibus eum grauissime singulis momentis uidebat urgueri, cessaret adfectare ea [*]( 12] I Tim. 6, 8. 14] 1. c. 9—10. -. ) [*](2 dommodu G 5 hic H1 Inbsi A 6 aolum L 7 quae A * habucrnnt L reseruar§nt H resemauerant Lc 9 retinenda H sunt ucl retenta A 10 pernit. GL 11 inferni HT sententia LI 12 re- B nuunt G2 renuunt H uestitum (ita et T) his contenti aint A 18 eihibeat G1H1Tr: eihibet A exhibebat G2SH2Lc 14 incedant H1 incidunt L tcmptatione A 15 diabuU H1 multa] mala H et iautOia et noria GHT: et noxia et inutilia L inutilia et nociua A et Uwlg. 16 et in perditionem H 18 filargiria H ut solet fylargiria L 21 sibi quoque L 23 abdicauerat H 24 fylargiria L eipediret) eripere festinaret Å 25 mallit H1 grauiBsimis L 26 urgeri GH_, )