Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque quantum sublime caelesteque est praemium castitatis, tanto grauioribus aduersariorum insidiis lacessitur. et idcirco propensius nobis est non solum continentia corporis, uerum etiam contritio cordis adsiduis orationum gemitibus adhibenda, ut cibanus carnis nostrae, quem rex Babylonius incentiuis suggestionum carnalium succendere non desistit, descendente in corda nostra rore sancti spiritus extinguatur.

Ut enim hanc seniores aiunt adprehendi non posse, nisi prius humilitatis in corde fundamenta fuerint conlocata, ita ne ad fontem quidem uerae scientiae perueniri posse definiunt, donec penetralibus animae nostrae radix uitii huius insederit, et possibile quidem esse integritatem sine scientiae gratia repperiri, inpossibile uero scientiam spiritalem sine integritatis castimonia possideri, quia et diuersa sunt dona et non omnibus utra gratia spiritus sancti tribuitur, sed ad quam se unusquisque studio uel industria sua dignum aptumque praebuerit. denique cum in omnibus apostolis sanctis uirtus integritatis perfecta fuisse credatur, abundantius tamen scientiae donum exuberauit in Paulo, quia se ad hanc aptum sollerti studio atque industria praeparauit.

Fertur sancti Basili Caesariensis episcopi districta sententia: et mulierem, inquit, ignoro, et uirgo non sum. in tantum intellexit incorruptionem carnis non tam in mulieris [*]( 4] L c. 16. 10] cf. Dan. 3. ) [*]( 0 non distinguit II 8 ante nt tn H cap. 16 incipit 9 asstduis ÅL 10 babyllonius A babilonius H 11 suggessionum Å discendente in rorde H1 H XVII H aiunt soniores hanc A 14 collocatA GSL 10 pcnetralibus G: penetrabilibus AH2LS penetrabilius H1 17 insiderit S esse om. A integritatem corporis L scieotiae gratia] scientia A 18 reperiri G2HL 20 distribuitur L 21 quisquo studio... VII, 1 erga deum te extant in C 23 scientia L 24 aolerei H1 solerti L 25 adquo C 2G non distinguit H fartur .,. epis cuan. in C basili At: basilii A7GHLT cessariensis H destrirta CG1L1 27 inquid CHT: om. Å ) [*]( XVII.Cass.1. ) [*]( 16 )

126
esse abstinentia quam in integritate cordis, quae uere in-\' corruptam perpetuo sanctimoniam corporis uel timore dei uel castitatis amore custodit.

Itaque hic est integritatis finis ac perfecta probatio, si quiescentibus nobis titillatio uoluptatis nulla subrepserit ac pro necessitate naturae nobis inconsciis concretiones egerantur obscenae. quas sicut abscidere per omnia et in perpetuum amputare supra naturam est, ita reuocare ad ineuitabilem rarissimamque naturae necessitatem summae uirtutis est, quae pulsare monachum duobus interpositis mensibus solet. quod tamen dictum sit secundum nostram experientiam, non secundum sententiam seniorum, a quibus etiam hae memorati temporis indutiae admodum iudicabantur angustae, DP, si hoc modo quo ab ipsis percepimus uoluerimus exponere, his forte, qui pro neglegentia sua uel remissiore studio puritatem hanc minus experti sunt, incredibilia uel inpossibilia descripsisse credamur.

Quem statum ita tenere perpetuo poterimus ac num- i quam naturalem modum nec tempus excedere superius conprehensum, si deum non solum secretorum actuum nostrorum, uerum etiam cogitationum cunctarum diurnum pariter nocturnumque inspectorem esse et conscium cogitemus, ac pro omnibus quae in nostro corde uersantur, sicut pro factis et operibus nostris, rationem nos ei reddituros esse credamus.

Huc usque igitur festinandum est nobis et eo usque aduersus animae motus uel carnis incentiua pugnandum, donec [*]( 1 abstinentiam Å in s. I. G H integritatem A iocorruptum C 2 perpetuo om. H dlii H 3 ainorem L1 4 XVIII H itaque ... ac euan. in C 5 uoluntatis H 6 concretiouis H1 8 anputaro A super L1v 10 interpossitis H 11 sitam H peritiam L 12 quibus] senioribus enim A hę∗ G haec H1 13 induciae H iudicabuntur AG2T1 in- (licabantur L ne si S1: nisi CAGS1L si HT 14 quod L pefcipimus LI recepimus ex rocipimus H is L 15 negligentia Gx neglegentia ̄ suã L1 remissione GXT remissiori L tx eorr. remissione studii A 16 describsisse A discripsisse G1H1 18 XVIIII II non distinguit A quem ... perpetuo po euan tn C perpetno tenere AIIT 20 nisi A 21 cnnctarum) internarum Ar diuturnum H1 25 XXI A non distinguit H hue usque ... est no euan in C nobis est S 26 animi S )

127
ista carnis condicio necessitatem naturae expleat, non suscitet uoluptatem, concretam exuberantiam sine ullo pruritu noxaque propellens, non pugnam suscitans castitati. ceterum mens, dum adhuc dormiens imaginum uisione deluditur, nouerit se necdum ad integram perfectionem castitatis excoctam.

Igitur ut inlusiones hae ne dormientibus quidem nobis subrepere ualeant, aequale moderatumque est semper tenendum ieiunium. quisquis enim mensuram districtionis excesserit, necesse est ut modum quoque remissionis excedat. qua inaequalitate detentus ab hoc tranquillitatis planissimo statu sine dubio reuocabitur, nunc quidem nimia inanitate defectus, nunc autem cibo propensiore distentus. cum inmutatione siquidem refectionis qualitatem quoque puritatis nostrae necesse est inmutari. deinde iugis humilitas ac patientia cordis adhibenda perpetuo est atque intenta aduersus iram uel ceteras passiones per diem cautio. ubi enim furoris insidet uirus, libidinis quoque necesse est incendium penetrare. ante omnia. uero peruigil necessaria est sollicitudo nocturna. nam sicut puritas et custodia diei nocturnam praeparant castitatem, ita nocturnae uigiliae cordi pariter et obseruationi diurnae statum solidissimum roburque praemittunt. [*]( 1 conditio OLS ncccssitatis LI 2 uoluntatem H proritu H1 Ooxaque G2H2S2: noxiaque C ut uid. et S1 noxiamque AG1H1L 3 castitati uoluntatiq. H 5 integrum L perfectione L7 elcoctamq. peruenire H 6 XXII A XX H igitur ... dormien cuan. in C ut om. L 7 subrcpere CG1: subripere rell. semper est L 8 dcstrictionis CLI distinctionis H1 9 utut Hl 10 quia H1L2 plenissimo Ar 12 prosperiore L imutatione L 14 immutari CL 15 adque intanta C 16 passiones ceteras H insedot C insederit ex insiderit L 18 peruigili C pcruigel à 19 et] ex Å 20 obseruationis G2 obseruatione H1L1 diuturnae H1 21 roborque G1H1 praemittuDt. INCΡ·DEFILARGYRΙΑ·LΙΒ·VΙΙ· sic C, in quo capitulatione omissa statim libri VII capitulum primumsequitur Explicit de spu fornicationis (de fornicatione L) liber VI (sextus GH: om. A) AGHL Incipit de spu filargyriae A Incipit de filargiria liber septimus H Incipit de sp̄u fylargirip liber VII L: om. G hoc loco Iucip capit libri sequent G Incipiunt capitula. eiusdem libri L: om. AH ) [*]( 16∗ )

128
DE SPIRITU FILARGVRIAE. CAPITULA.

I. Quod peregrinum sit bellum filargyriae et eadem non sit in homine naturalis ut cetera uitia.

II. Quam perniciosus sit morbus filargyriae.

III. Quae nobis in uitiis naturalibus sit utilitas.

IIII. Quod inesse nobis quaedam naturalia uitia sine creatoris dicamus iniuria.

V. De uitiis quae extra naturalem motum nostro uitio contrahuntur.

VI. Receptus semel filargyriae morbus quam difficile pellatur.

VII. Quibus initiis filargyria generetur uel quantorum malorum sit eadem procreatrix.

VIII. Quod filargyria omnes uirtutes inpediat.

VIIII. Quod monachus habens pecunias in coenobio permanere non possit.

X. Quem filargyria laborem subeat desertor monasterii, qui ante pro leuissimis operibus murmurabat.

XI. Quod occasione custodiendae pecuniae feminarum contuberuia requirantur.

XII. Exemplum cuiusdam tepidi monachi filargyriae laqueis obligati.

XIII. Quid conferant seniores iunioribus in denudatione uitiorum.

XIIII. Quibus exemplis morbus filargyriae triplex esse doceatur.

XV. Male renuntians a non renuntiante quo differat.

[*]( 4 uobis sit II hilumAx filargiriae H (passim) fylargiriae L (passim) 5 ut HLT: sicut et A 6 pernitiosus L inoribus L1 7 naturalis Å 8 insint A 0 ducamnus L om. Å 10 moilum L 13 inuitiis H uitiin r sylargirie L16 pecuniã L 18 labore L qui ante] quantv H 20 occasioues H 21 requirpentur H 22 exemplum enim H 23 est obligatus H 24 conferunt scniorib. H emeudationp H 2A moribus H 27 a om. H quod L )
129

XVI. Cuius testimonii se colore tueantur, qui exui facultatibus suis nolunt.

XVII. De renuntiatione apostolorum et ecclesiae primitiuae.

XVIII. Quod, si apostolos imitari uelimus, non debeamus nostris definitionibus uiuere, sed illorum exempla sectari.

XVIIII. Sententia sancti episcopi Basili aduersus Syncletium prolata.

XX. Quam ignominiosum sit a filargyria superari.

XXI. Quemadmodum superanda sit filargyria.

XXII. Quod possit quis etiam non habens pecunias filargyrus iudicari.

XXIII. Exemplum de Iuda.

XXIIII. Quod filargyria nisi nuditate uinci non possit.

XXV. De exitu Annaniae et Sapphirae et Iudae, quem filargyria inpellente subierunt.

XXVI. Quod filargyria lepram animae inferat spiritalem.

XXVII. Testimonia de scripturis, quibus perfectionem desiderans edocetur non resumere quae renuntians abdicauit

XXVIII. Quod aduersus filargyriam uictoria non aliter possit nisi nuditate conquiri.

XXVIIII. Quemadmodum possit nuditas a monacho retentari.

XXX. Remedia contra morbum filargyriae.

XXXI. Quod non possit quis filargyriam uincere nisi in coenobio perseuerans, et quemadmodum possit ibidem permanere.

[*]( 1 se colere H colore se A colore (om. se) L quiq. H 3 eclesiae A primitiuorum L 4 aplc H nellimos H debeamus LT: deberemus A debemus Hr 5 diffinitionibus H diftn. L 6 basili AT: basilii HL sincletiam L senolitium T 8 sit om L 9 quemammodum L 10 ftlargirius H fylargicus L 18 nisi in H posse H 14 sapphyrae A saffyre H saffire L et Iudae om. A philargiria L filargyria... el 16 quod om. H 15 implente L 16 philargiria L libram Lt 17 scribturis AH 19 phylargiriam L (pauim) uictoria L aliter non H 21 monacho nuditas (om. a) A 28 in om. HL\' 24 permanere. Finiunt eapitula de spu filargyriae A Expliciunt capitula L: om. QH Ine, liber A plhy m. 2 Incdpit de sp̃u hlrgiriae liber septimus G Incipit..... liber de phylargyria L: om, H )
130

Tertius nobis conflictus est aduersus filargyriam, quam nos amorem pecuniarum possumus appellare, peregrinum bellum et extra naturam nec aliunde in monacho sumens principium quam de corruptae ac torpidae mentis ignauia, et plerumque initio abrenuntiationis male arrepto et erga deum tepido amore fundato. cetera namque uitiorum incitamenta humanae inserta naturae uelut ingenita uidentur in nobis habere principia, et quodammodo inuiscerata carni ipsique propemodum coaeua natiuitati discretionem boni malique praeueniunt, et licet prima arripiant hominem, longo tamen labore uincuntur.

Hic uero morbus posterius superueniens et extrinsecus accedens animae quanto facilius caueri potest ac respui, tanto neglectus et intromissus semel cordi fit perniciosior cunctis difficiliusque propellitur. malorum namque omnium efficitur radix, multiplices fruticans fomites uitiorum.

Ut puta carnis simplices motus nonne uidemus non solum in pueris, in quibus adhuc innocentia boni malique praeuenit discretionem, uerum in paruulis atque lactantibus ? qui cum ne initium quidem ullius libidinis in semet ipsis habeant, motus carnis naturali incitamento sibi inesse designant. irae quoque aculeos truces nonne similiter in paruulis iam uigere conspicimus, et antequam patientiae uirtutem agnoscant, iniuriis eos cernimus commoueri et uerborum sentire etiam per iocum contumelias inrogatas? ac nonnumquam, cum desint uires, uoluntas tamen ultionis ira instigante non deest.

nec hoc dico quo uocem naturam conditionis in culpam, sed quo adseram motus hos, qui procedunt ex nobis, quosdam quidem utilitatis causa nobis insertos, quosdam uero neglegentiae uitio ac malae [*](14] I Tim. 6,10. ) [*]( 1 I om. L tertius ... 2 amorem pe euan. in C est conflictus L filargiriam GH (ita H passim) fylargiriam L 4 turpidae CL turbidae H 5 renuntiationis A 6 post fuudato in H cap. 2 incipit 10 arripient G1 11 III H intrinsecus L1 12 accidens G2LSr 13 pernit. L 15 fructificans HLTv 16 non distinguit H motos LI 17 et maJi H 19 nec H 20 motos H1 tamen carnis H 21 iam om. G 24 contumelias] iniurias Ar 26 conditionis (ita codd.) ... adseram om. H 28 causam Lt in nobis H i )

131
uoluntatis arbitrio extrinsecus introduci. namque hi quos supra diximus motus carnales ob reparationem subolis et posteritatis propaginem suscitandam utiliter sunt corpori nostro prouidentia creatoris inserti, non ad perpetranda flagitia stuprorum et adulteria, quae legis etiam auctoritate damnantur.