Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

haec uoluens in suo pectore non solum nullam resoluere epistulam definiuit, sed ne ipsum quidem fasciculum resignare, ne scilicet eorum qui scripserant uel nomina recensendo uel uultus recordando a spiritus sui intentione cessaret. itaque, ut eum constrictum susceperat, igni tradidit concremandum: ite, inquiens, cogitationes patriae, pariter concremamini nec me ulterius ad illa quae fugi reuocare temptetis.

Uidimus etiam abbatem Theodorum, summa sanctitate et scientia praeditum non solum in actuali uita, sed etiam notitia scripturarum, quam ei non tam studium lectionis uel litteratura mundi contulerat quam sola puritas cordis, siquidem uix ipsius quoque Graecae linguae perpauca uerba uel intellegere posset uel proloqui. hic cum explanationem cuiusdam obscurissimae quaestionis inquireret, septem [*]( 1 inanom Lx impellat L 2 quod AH1 recordationes H recordatione L1 qui ... intentionem om. L scribserunt A 4 digeurenda H 5 quantoque ... est status om. Å 6 status est L post semel rasura 1-2 litt. in Å eorum quoque H 7 recensendos LI dereliquid A dereliqui HT dereliquit, t in ras. 3-4 litt. L 8 iterum interdum H in ipsisque H animo QSHLT: et animo Av et mente H 9 coepero L profecto quos L 11 scfo G mortuos H1 reuiuescens S 12 eandem L2v ammisserit L 13 reuoluere Å epistolam G2H2L diffiniuit Hx 14 designare Å scribserunt Å scripti erant L 15 ab L sui om. A 16 susciperat AG1H1 18 nec] ne L temptatis Hl 19 XXXII H 20 et scientia AHT: ac scientia L ac perfecta scientia G cf. Coral. VII, 1 init. in om. H 21 scribturarum Å tam] tantum A 22 quã∗m (non tu eras.) Å 23 graecae quoque Å 24 possit AHL )

107
diebus ac noctibus in oratione infatigabilis perstitit, donec solutionem propositae quaestionis domino reuelante cognosceret.

Hic ergo quibusdam fratribus admirantibus tam praeclarum scientiae eius lumen et ab eodem quosdam scripturarum sensus inquirentibus ait, monachum scripturarum notitiam pertingere cupientem nequaquam debere labores suos erga commentatorum libros inpendere, sed potius omnem mentis industriam et intentionem cordis erga emundationem uitiorum carnalium detinere, quibus expulsis confestim cordis oculi sublato uelamine passionum sacramenta scripturarum naturaliter contemplarentur, siquidem nobis non, ut essent incognita uel obscura, spiritus sancti gratia promulgata sint, sed nostro uitio uelamine peccatorum cordis oculos obnubente reddantur obscura: quibus rursum naturali redditis sanitati ipsa scripturarum sanctarum lectio ad contemplationem uerae scientiae abunde etiam sola sufficiat, nec eos conmentatorum institutionibus indigere, sicut oculi isti carnales ad uidendum nullius egent doctrina, si modo fuerint a suffusione uel caligine caecitatis inmunes. ideo namque et tanta uarietas erroresque inter ipsos exorti sunt, quod plerique, minime erga purgationem mentis adhibita diligentia prosilientes ad interpretandum eas, pro pinguedine uel inmunditia sui cordis diuersa atque contraria uel fidei uel sibimet sentientes ueritatis lumen conprehendere nequiuerunt.

Hic idem cum inopinatus ad meam cellulam intempesta nocte uenisset, quidnam rudis? adhuc anachoreta solus agerem paterna curiositate latenter explorans, meque ilico finita [*]( 1 orationem A infatigabili L perstetit G1L1 8 XXXI11 H 4 scribturarum A 5 sensus... scriptnrarum om. L1H scribturarum A 8 emendationem A1 H 9 oculis GL 10 scribturanun A uelut naturaliter incipient contemplari Av cf. praef. §. 6 11 contēpl∗∗entur L ut non H 12 sunt Hv 18 oculis H1 obnubentem LI redduntur H2r 14 scribturarum A sanctarum scriptursrum L 16 babunde H suffici∗t (a eras.) H nee his eos H commentorum A 19 et om. L inter ipsos tractatorea G2 erroresqueembages. inter ipsos . exorte̜ sunt (errorisque corr. m. 2) L 21 pinguedine G2LТ2: pinguidine AG1T pinguitudiue H 22 cordis sui Av adque H uel fidei uel om. A 23 nequierunt H1 24 XXXIIII II idem AG1HT: idem senex L idem theodorus G1Sv iuopinatis G1 cellami Å 25 anachorita AL1 26 me H )

108
uespertina sollemnitate incipientem fessum corpus iam reficere et incubantem psiathio repperisset, protrahens intimo corde suspiria meoque me uocitans nomine: quanti, inquit, o Iohannes, hora hac deo conloquuntur eumque in semet ipsis amplectuntur ac retinent: et tu fraudaris tanto lumine, inerti sopore resolutus? et quoniam nos ad huiusmodi narrationem deuM-tere patrum uirtutes et gratia prouocarunt, necessarium reor memorabile opus caritatis, quam summi uiri Archebi humanitate sumus experti, huic uolumini commendare, quo puritas continentiae operi caritatis inserta propensius enitescat pulchra uarietate distincta. etenim tunc ratum deo ieiunii munus efficitur, cum hoc fructibus caritatis fuerit consummatum.

Itaque cum de Palaestinae monasteriis ad oppidum Aegypti, quod Diolcos appellatur, rudes admodum uenissemus ibique plurimam turbam coenobii disciplina constrictam et optimo ordine monachorum, qui etiam primus est, institutam mirifice uideremus, alium quoque ordinem, qui excellentior habetur, id est. anachoretarum, cunctorum praeconiis instigati sagacissimo corde uidere properauimus. hi namque in coenobiis primum diutissime commorantes, omnem patientiae ac discretionis regulam diligenter edocti et humilitatis pariter ac nuditatis uirtute possessa atque ad purum uitiorum uniuersitate consumpta, dirissimis daemonum proeliis congressuri penetrant heremi profunda secreta.

huius igitur propositi uiros conperientes citra Nili fluminis alueum commorari in loco, qui uno latere eodem flumine, alio maris uastitate circumdatus insulam reddit nullis aliis quam monachis secreta expetentibus habitabilem [*]( 11] cf. Esai. 58, 6. ) [*]( 1 sollempn. H 2 repperisspt psiatbio G (non S) psiatio reperisset L imo Av cordis L 3 meoque om. H inquid AW o om. H iohannis JP 4 loquuntur G1 conlocuntur L 5 inortis opere . solutus L 7 diuertere AG2H2L2v prouocauerunt H procurarunt L 8 memoriale AH memoriabile T archebii GL1 9 hurailitate A commendere W 11 ueritate L districta Hl gratuin HLTv 18 XXXV H palestinae codd. 14 dinlcus H deulchos L ammodum L 16 obtimo H instituta AL 17 uideriimis H 18 anachoritaruni AHLI 19 hii G1H 20 primum om. Ã in omnem G3S 22 adque HL1 23 doemonum Gl 24 ac secreta H 25 circa Lv 26 circumdatos insolam H1 inde rwldit H )

109
(nec enim cuiquam culturae aptam esse eam salsitas soli ac sterilitas patitur harenarum), ad hos, inquam, summo desiderio festinantes ultra modum sumus labores eorum, quos contemplatione uirtutum et amore solitudinis tolerant, admirati. nam ipsius aquae tanta penuria constringuntur, ut tali eam diligentia scrupuloque dispensent, quali nemo frugalissimorum speciem pretiosissimi uini conseruat et parcit. tribus namque milibus uel eo amplius eam de praedicti fluminis alueo necessariis usibus aduehunt, quod tamen interuallum harenosis diuisum montibus laboris difficultate grauissima duplicatur.