Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
His igitur institutis eos quos initiant uelut elementis quibusdam ac syllabis inbuere ad perfectionem atque informare festinant, per haec ad liquidum discernentes, utrum ficta et imaginaria an uera sint humilitate fundati, ad quod ut facile ualeant peruenire, consequenter instituuntur nullas penitus cogitationes prurientes in corde perniciosa confusione celare, sed confestim ut exortae fuerint eas suo patefacere seniori, nec super earum iudicio quicquam suae discretioni committere, sed illud credere malum esse uel bonum, quod discusserit ac pronuntiauerit senioris examen. itaque fit ut in nullo circumuenire iuueuem callidus inimicus uelut inexpertum ignarumque praeualeat, nec ulla fraude decipere quem peruidet non sua sed senioris discretione muniri, et suggestiones suas uel ignita iacula, quaecumque in cor eius iniecerit, ut seniorem celet non posse suaderi. alias quippe subtilissimus diabolus inludere uel deicere iuniorem non poterit, nisi cum eum seu per adrogantiam sine per uerecundiam ad cogitationum suarum uelamen inlexerit. generale namque et euidens indicium diabolicae cogitationis esse pronuntiant, si eam seniori confundamur aperire.
Post haec tanta obseruantia oboedientiae regula custoditur, ut iuniores absque praepositi sui scientia uel permissu non solum non audeant cellam progredi, sed ne ipsi quidem communi ac naturali necessitati satisfacere sua auctoritate praesumant. sicque uniuersa conplere, quaecumque fuerint ab eo praecepta, tamquam si ex deo sint caelitus edita, sine ulla [*]( i 2 coeuubio Hl 3 diutuinus H uolumptates L1 4 dedicerit H1 5 VIII H elimentis Glllx G sillabis H imformare L 10 perni- tiosa LS confussione H1 12 discretione L1 13 discreuerit H 1G pennidit H1 praenidet L2v 17 discretionem (?\' dccretione ex decretioui H Suggessiones V uelut, Sc 18 corde H Neniori L2 19 suadere H diabulns H1L1 20 deieeere G1 decipere 11 22 intellexerit G1 intellexerit H generalcm L\' 24 Viri! H 25 praepossiti L1 permisso G praemissu Hx 26 nee H1 27 necessitate H1 )