Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Cum igitur quis susceptus et hac perseuerantia qua diximus conprobatus ac depositis propriis indumentis habitu monasteriali fuerit accinctus, non statim congregationi fratrum commisceri permittitur, sed deputatur seniori, qui seorsum haud longe a uestibulo monasterii commanens habet curam pere-I grinorum atque aduenientium deputatam eisque omnem diligentiam susceptionis et humanitatis inpendit. cumque ibidem integro anno deseruiens absque ulla querella suum circa peregrinos exhibuerit famulatum, inbutus per haec prima institutione humilitatis ac patientiae atque in ea longa exercitatione praecognitus, admiscendus ex hoc congregationi fratrum alii traditur seniori, qui decem iunioribus praeest, quos sibi creditos ab abbate instituit pariter et gubernat, secundum illud scilicet quod ordinatum in Exodo legimus per Moyseu.
Cuius haec erit sollicitudo et eruditio principalis, per quam iunior introductus scandere consequenter etiam culmina perfectionis summa praeualeat, ut doceat eum primitus suas uincere uoluntates: quem studiose in his ac diligenter exercens haec illi semper imperare de industria procurabit, quae senserit animo eius esse contraria. multis siquidem experimentis edocti tradunt monachum et maxime iuniores ne uoluptatem quidem concupiscentiae suae refrenare posse, nisi prius mortificare per oboedientiam suas didicerint uoluntates. ideoque pronuntiant. nullatenus praeualere uel iram uel tristitiam uel spiritum fornicationis extinguere, sed nec humilitatem cordis [*]( 17] cf. Ex. 18, 25.ł ) [*]( I uocti H defugiat H1 deffugiat L: cf. cap. 31 2 confussione H1 3 depowita H1L1 pillatur LI A VI II et in hac H quam Hv 5 cumprobatus H uestimentis Hv 7 commiscere L rieputatus H kaut GIP aut L1 8 nestipulo Gx monasterio G1 monasteri L1 10 humilitatis HL: cf. Coni. XVIII, 1, 4. XX, 2,1 11 que(ae)rella GIH1: querela G2H2L 13 exercitione II 15 decim H 16 ft GH: ac L 18 VII H 19 scandere GH: ascendere Lv 20 profectionis G 21 uolumptates L1 hiis LI 24 edocati H1 uolumptatem LI 21i oboodiendiam G1 dftdicerint Hl uolumptates L] )