Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Et cum tantos unusquisque eorum cotidie de opere ae sudore proprio reditus conferat monasterio, ut ex his sustentare non solum suam ualeat parcitatem, uerum etiam usibus possit exuberare multorum, in nullo tamen inflatur nec sibi [*]( Y 1 punctu H1 quod HLX ad om. H a interponant H 4 interfectf H 5 lucra... (ue eran.) L sectatur H 6 exequi G 8 indi- cent L 9 contemti H1 sunt HL1 11 XII H 12 commemorare Hv 13 sportam HL: sportellam Gr cf. c. 15, 1 15 existere GH 16 maforte GL: mafortes H mafortem v caligas H2v uol post gallicw add. H meloten H: melotam G melotā (a in ras. m. 3) L melotem r phiathium G1 psiatium e spiatium H 17 illis L 21 tonicam GL1 22 gallicas L: calicas H1 caligas GH2v pro hocque H poenitentia G I penitentia HL 23 cassu H\'L\' 25 non distinguit H 20 hiis H\' 27 ueleant. H ussibus Hl 28 exibere tr. exiberare L )
Ad haec nos miserabiles quid dicimus, qui in coenobiis commorantes ac sub abbatis cura et sollicitudine constitut peculiares circumferimus claues, omnique professionis nostra uerecundia et confusione calcata etiam anulos, quibus recon dita. praesignemus, in digitis palam gestare nos non pudet quibus non solum cistellae uel sportae, sed ne arcae quiden uel armaria ad ea, quae congerimus uel quae egressi de saeculo reseruauimus, condenda sufficiunt, quique ita nonnumquam proulissimis nullisque rebus accendimur, eas dumtaxat uelut proprias uindicantes, ut, si quis uel digito quicquam ex his contractare praesumpserit, tanta contra eum iracundia suppleamur, ut commotionem cordis nostri ne a labiis quidem ac tota cor- \' poris indignatione reuocare possimus.
sed praetermissis nostris uitiis et his, quae ue commemorari quidem dignum est, silentio traditis secundum illud eloquium: non loquatur os meum [*]( 29] Ps. 16. 4. ) [*]( 1 quaesto Hl 2 paiamatia G1L1: paxmatia G1 paximatia HL- uix tribus H a praesumet Hl 5 ue] nec H 7 coeuubii Hl suam coenobii L 9 depollat G 10 studit H* inmobiliter H 11 ex GL: ab H 13 modi //\' monasteriis Lx 15 XIII H dicimus GL: dioemus Hv 16 et] ac H 18 confessione IV 19 nos ow. L 20 archno G1 21 scio G 22 reseruabimus G1 sufticiunt L 23 accendemur G\' 24 uendicantos Hl ex his om. H contrectare GH2 25 praesnmserit H1 28 hiis L1 nec L2 29 illum L1 ut nOli L et Uulg )
Si quis igitur gillonem fictilem, quem illi baucalem nuncupant, casu aliquo fregerit, non aliter neglegentiam suam quam publica diluet paenitentia, cunctisque in synaxi fratribus congregatis tamdiu prostratus in terram ueniam postulabit, donec orationum consummetur sollemnitas, inpetraturus eam, cum iussus fuerit abbatis iudicio de solo surgere. eodem modo satisfaciet, quisquis ad opus aliquod accersitus uel ad congregationem solitam tardius occurrerit aut si decantans psalmum uel modicum titubauerit,