Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

propter quod maiore faenore necesse est uigilias conpensari, si fuerint usque ad lucem inconsiderata atque inrationabili nimietate protractae. ideoque eas tripertitis distingunt officiis, ut labor hac diuersitate diuisus delectatione [*](1 X H uespere L 2 inluciscente G1H1 5 reliquiis L1 refficientes Lx 6 sompni L 9 sompno L 12 sompnum Lx 14 corporis IP 15 commotasse Hl communicasse Lx 16 sequentem LI 17 animęque G 19 sompnii L1 20 saltem H1 21 lucrabitur H lucrabimus L 22 consumsimus G1 26 denegari Gl 28 faenore GL: foenore S fenore H 30 eas om. Lt distinguunt H1)

43
quadam defectionem corporis releuet. nam cum stantes antiphona tria concinuerint, humi post haec uel sedilibus humillimis insidentes tres psalmos uno modulante respondent, qui tamen singuli a singulis fratribus uicissim succedentibus sibi praebentur, atque his sub eadem quiete residendi ternas adiciunt lectiones. itaque fit ut corporeum minuentes laborem uigilias suas maiore intentione mentis exerceant.

Quas a tempore praedicationis apostolicae, quo religio ac fides Christiana fundata est, per uniuersum Orientem idcirco statutum est inlucescente sabbato debere celebrari, quod domino ac saluatore nostro sexta sabbati crucifixo discipuli adhuc recenti eius passione perculsi peruigiles tota nocte manserunt, nullatenus quietis somnum suis oculis indulgentes. quamobrem ex illo tempore huic nocti deputata uigiliarum sollemnitas usque in hodiernum diem per uniuersum Orientem similiter obseruatur.

ideoque et absolutio ieinnii post laborem uigiliarum totidem apostolicis uiris in die sabbato statuta non inmerito praesumitur per uniuersas ecclesias Orientis, secundum illam quoque Ecclesiastis sententiam, quae licet habeat et alium mysticum sensum, tamen ah hoc quoque non abhorret, quo utrique diei, id est ebdomadi pariter et ogdoadi eandem partem sollemnitatis inpertire praecipimur, ita dicentis: da partem his septem et quidem his octo.

non enim ad communionem festiuitatis Iudaicae absolutio ista ieiunii reputanda est, his praesertim qui omni Iudaica superstitione [*](23] Eccles. 11, 2 (LXX). ) [*]( 1 reuelet G1H1L1 strantes Gx ante fana H1 antifona L 2 trina G1 trpa Hx antifonas tres H2c concinnuerint Hx insedent«s Hl 3 modolante H1L1 5 hiis Hl residendi G2L2: resedendi Gl resedenti LI residentibus Hv 7 maiori H intentioni Hl 8 XI H VIII L relegio GxLI 10 inluciscente G1H1 12 peruigilias Hl 13 sompnum L post indulgentes in H cap. 12, in L cap. 9 incipit 14 nocte H1 17 itidem r ab apostolicis Lr uiriis LI sabbati p 19 ecclesiastis G1H2L2: ecclesiastes G2L1 ecclesiasticis H1 20 misticum H1 ad H1 aborret H1L 21 utri*que G (s eras.) octoadi G1 ocdoadi G7 et ogdoadi pariter L 22 eamdem LI dicens H 2o hiis septem Lx & admonitione H ad commonitionem L 25 hiis Lx iuditia H )

44
alieni monstrantur, sed ad refectionem quam diximus lassi corporis pertinere, quod per totas anni septimanas iugiter quinis diebus ieiunans, nisi duobus saltim interpositis refocilatum fuerit, facile lassescit ac deficit.