Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Cuius duo sunt genera, unum hoc, quo diximus spiritales summosque pulsari, aliud, quod etiam incipientes carnalesque que conplectitur. et licet utrumque superbiae genus tam in deum [*](1 perfectione H2 posse L 2 quos T: quod HL spiritales ^ plus et L pulset et H(T) quosque HLIT: quoque L1 canialea HIX LT 3 superbiae uel quae (que H) HT: sup que L monachi mente L: nacho T modu H 5 fondatis L 7 expositi L 9 superbiae H 10 - indioium L 18 superbiae. Incipit de spiritu superbiae liber - XII • G ELExpliciunt capitul. Incip textus eiusde libri L nihil inscriptum in H 19 I om. G quod et v 21 origine ... 22 primus est om. L 22 i: i im. manior GL 24 mursu diriori dipascens H 25 hoc om. L quod GL= ont. H 26 pulsare G1 tes carnalesque ... pag. 209,4 nudabit extant i )
Nullum est igitur aliud uitium, quod ita omnes uirtutes exhauriat cunctaque iustitia et sanctitate hominem spoliet ac denudet ut superbiae malum, tamquam generalis quidam ac pestifer morbus non unum membrum partemue eius debilitare contentus, sed solidum corpus licet corrumpit exitio et in uirtutum iam fastigio conlocatos grauissima ruina deicere ac trucidare conatur. omne namque uitium suis est terminis ac fine contentum, et licet contristet alias quoque uirtutes, contra unam tamen principaliter tendit eamque specialiter opprimit et inpugnat.