Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
his enim uel maxime indiciis cenodoxiae letale contagium nobis inhaerere monstrabitur. quod facillime poterimus effugere, si consideremus non solum fructus laborum nostrorum nos penitus amissuros, quoscumque cenodoxiae proposito fecerimus, sed etiam reos magni criminis factos aeterna supplicia ueluti sacrilegos soluturos, utpote qui ad iniuriam dei opus, quod eius obtentu nos oportuit agere, hominum gratia maluimus exercere, ab eo, qui occultorum est conscius, homines deo et gloriam mundi gloriae domini praetulisse conuicti.
I. Quod octauum certamen aduersus spiritum superbiae sit, et de natura eius.
II. Quod superbiae duo sint genera.
III. Quod superbia- omnes pariter uirtutes auferat.
IIII. Quod ob superbiam Lucifer ille de archangelo diabolus factus sit.
V. Quod fomites omnium uitiorum de superbia pullularint
[*]( 1 coenod. G cinod. H caenod. L 2 quicquid G2L fratrum om. H 3 ut] uitii L debitum H 6 indicis H cinod. H caenod. L 7 loetale L contagione Lx 9 quodcumque L coenod. G cinod. H caenod. L 10 fero I mus G1 11 utpute HL\' 13 hominis L 14 gloria L\' conuincti L\' Explicit de spu cenodoxiae (cinodoxia H caenodoxe L) liber XI (undecimus L) GHL Incipit de spu superbiae liber XII- Item capi de libro X (sic) H Incipiunt tituli de libro duodecimo L: om. G 20 sunt HlT 21 superbiae HT 22 ob om. HT 24 uitiorum omnium ΗΤυ de om. T pulularint H pullularent. L pulularent T pullulent r )VI. Quod superbiae uitium, cum sit in ordine conluctationis extremum, tempore tamen et origine) primum sit.
VII. Quod tantum sit malum superbiae, ut ipsum deum aduersarium habere mereatur.
VIII. Quemadmodum deus superbiam diaboli uirtute humilitatis extinxerit, et diuersa super hoc testimonia.
VIIII. Quemadmodum nos quoque superbiam superare possimus.
X. Quod nemo possit perfectionem uirtutum uel promissam beatitudinem suis tantum uiribus obtinere.
XI. Exemplum latronis siue Dauid uel uocationis nostrae ad dei gratiam demonstrandam.
XII. Quod nullus sit labor, qui possit repromissae beatitudini conparari.
XIII. Traditio seniorum de consequenda puritate.
XIIII. Quod adiutorium dei laborantibus tribuatur.
XV. A quibus perfectionis uiam discere debeamus.
XVI. Non posse nos sine misericordia et inspiratione dei ad ipsum laborem obtinendae perfectionis accedere.
XVII. Testimonia diuersa, quibus euidenter ostenditur nihil posse nos quod ad salutem nostram pertinet sine adiutorio dei perficere.
XVIII. Quod non solum in naturali condicione, sed etiam in cotidiana dispensatione dei gratia muniamur.
XVIIII. Quod haec fides ah antiquis patribus tradita sit de gratia dei.
XX. De eo, qui propter blasphemiam traditus est inmiundissimo spiritui.
XXI. Exemplum Ioas regis Iudae, quo ostenditur quid propter superbiam meruerit.
XXII. Omnem animam superbam subdi spiritalibus nequitiis inludendam.
[*]( 1 conluctationis .. 2 origine om. HT 3 quod tantum LT: quantum H superbiae malum HT ut per ipsum deum (diim H) HT 5 diabuli HT 6 exitincxerit H 7 quemammodum L 10 uiribus L: uirtutibus HT obteoere H optinere T 12 monatraudam T 18 beatitudine HT 17 a quibus L: qui II a qui T 19 obtinentiae H 22 conditione LT 24 hoc H 28 quo L: quod HT 30 superbiam HT )[*]( XVII. Com. 1)[*]( 11 )XXIII. Quod perfectio adtingi nisi humilitatis uirtute non possit.
XXIIII. Quos spiritalis superbia pulset quosque carnalis.
XXV. Descriptio carnalis superbiae, uel quae mala in monachi mente parturiat.
XXVI. Quod male fundatus quis ad deteriorem statum cotidie prolabatur.
XXVII. Expositio uitiorum quae per morbum superbiae generantur.
XXVIII. De fratris cuiusdam superbia.
XXVIIII. Indicia quibus superbia carnalis animae inesse cognoscitur .
XXX. Quod tepefactus quis per superbiam allis quoque praeesse desideret.
XXXI. Quomodo superbiam uincere uel ad perfectionem peruenire possimus.
XXXII. Quomodo depopulatrix omnium uirtutum superbia per ueram humilitatem possit extingui.
XXXIII. Remedia aduersus morbum superbiae.
Octauum, quod extremum, aduersus spiritum superbi ?? nobis certamen est. qui morbus licet ultimus sit in conflictu uitiorum atque in ordine ponatur extremus, origine tamen et tempore primus est, saeuissima et superioribus cunctis inmanior bestia, perfectos maxime temptans et propemodum iam positos in consummatione uirtutum morsu diriore depascens.