Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
postremo uniuersa beneficia eius cum gratiarum actione mente sollicita perlustrantes super his omnibus, quod uel pugnauimus uel inluminationem scientiae uel disciplinam discretionis ah eo consecuti sumus, uel quod suis nos armis instruxit et uirtutis cingulo conmuniuit, uel quod inimicorum nostrorum nobis praebuit dorsum et tribuit uirtutem comminuendi eos ut puluerem ante faciem uenti, intimo cordis affectu clamemus ad eum: diligam te domine uirtus mea: dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. deus meus adiutor meus, et sperabo in eum. protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. laudans inuocabo dominum: et ab inimicis meis saluus ero.
Non solum pro his ei gratias referentes, quod uel rationabiles nos condidit uel liberi arbitrii potestate donauit uel baptismi largitus est gratiam uel scientiam legis adiutoriumque concessit, sed etiam pro his, quae erga nos cotidiana eius prouidentia conferuntur, quod scilicet aduersariorum nos insidiis liberat, quod cooperatur in nobis, ut carnis uitia superare possimus, quod a periculis nos etiam ignorantes protegit, quod a lapsu peccati communit, quod adiuuat nos et inluminat, ut ipsum adiutorium nostrum, quod non aliud quidam interpretari uolunt quam legem, intellegere et agnoscere ualeamus, quod pro neglegentiis delictisque nostris eius inspiratione latenter conpungimur, quod dignatione eius uisitati saluberrime castigamur, quod ab eo nonnumquam etiam inuiti trahimur ad salutem, postremo quia ipsum liberum arbitrium nostrum, [*]( 8] PI. 17,48. 10] Ps. 17, 2-4. ) [*]( 2 faciei tuae HT conplacuit tibi OT: con(com-)placuisti HLv et Uulg. 6 nos suis H intruxit H 7 communiuit GL 8 et retribuit H 9 clamamus H 10 uirtus L: fortitudo GHT et Uulg. domine L Z1 liberator meos Gl 13 et post meae om. GT laudans ... 14 wuus aro om. H1 15 ei] et L1 refferentes H uel om. L 16 potestatem H H.7 adiutorium L 21 a om. L 22 a om. L1 commonet ex communet H iuuat L 24 legem dei H 25 negligentiia G1 insperatione H 26 conpnggimur H dignationem Lx )
Haec est proprie humilitas erga deum, haec est antiquissimorum patrum sincera fides, quae penes successores ipsorum mera nunc usque perdurat. cui fidei uirtutes apostolicae, quae saepenumero per eos manifestatae sunt, non solum apud nos, sed etiam apud infideles et incredulos indubitatum testimonium reddunt. qui simplicem piscatorum fidem corde simplici retinentes non eam syllogismis dialecticis et Tulliana facundia spiritu concepere mundano, sed experimento uitae sinceris actuque purissimo, correctione quoque uitiorum, et ut uerius dixerim in ipsa perfectionis inesse naturam oculatis indiciis deprehenderunt, sine qua nec pietas in deum nec uitiorum purgatio nec emendatio morum nec uirtutum consummatio poterit adprehendi.