Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Quia non inquieti fuimus inter uos. cum se uult inquietum inter eos non fuisse per operis exercitium conprobare, eos qui operari nolunt abunde notat otiositatis uitio inquietos semper exsistere. neque gratis panem manducauimus ab aliquo. per singula uerba increpationis auxesin facit doctor [*]( 11] 1. c. 16] 1. c. 7. 21] I. c. 24] l. c. 8. ) [*]( 1 loetale L 2 partes sanguine corrupto tabo G \' aerpentino L rusque de his ... pag. 183, 15 imitandum noa ut si extant in C 4 praecepit. CGL1T: praecipit reU. 5 obprobriis H(v) prouis L1 esse dicit L 6suam om. H 7 eoa om. L utpute H1L1nolunt HL 8 designas C modis. designat A 10 enim nobis uitiis L istis nitiis Av 12 acciperunt H, atem infra quodadmodo .C .-14 contemnant CT: contempnant HL contemnunt AG nellint G1H1 non solum opere nouerint perfecisse sed etiam uerbo meminerint docuisse A cf. pag. 187,14 16 quemammodutn L 17 immanem CA inmane L. 18 eos hoc L 21 VIII om. G quia ... cum cuan. in C 22 impuietum om. C inter eos inquietum A 23 non on uult operari L otiositas L1 24 existere GIRL panem gratis G gratia om. L 25 auxin H )
cum utique non gratis, qui euangelium praedicabat, tam sublime ac spiritale opus exercens cibum sibi dominicae iussionis auctoritate praesumeret, quid nos faciemus, quibus non solum nulla praedicatio uerbi commissa est, sed ne ulla quidem nisi animae nostrae solius cura mandatur? qua fiducia otiosis manibus gratis panem comedere audebimus, quem uas electionis, euangelica sollicitudine et praedicatione constrictus, sine opere manuum comedere non praesumit, sed in labore, inquit, et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus?